라틴어 문장 검색

"nam cum fere iam tertia vigilia scrupulosa diligentia cunctae civitatis ostiatim singula considerans circumirem, conspicio istum crudelissimum iuvenem mucrone destricto passim caedibus operantem, iamque tres numero saevitia eius interemptos ante pedes ipsius spirantibusadhuc corporibus in multo sanguine palpitantes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:7)
"Denique altera earum satis scrupulose curioseque percontari non desinit, quis illarum caelestium rerum dominus, quisve vel qualis ipsius sit maritus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권61)
Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis:
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:1)
Iamque omni sublata cunctatione scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa revelata repertum productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum, poenas scilicet capite pensurum in publicum deducunt carcerem, summoque risu meum prospectum cavillari non desiliunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:5)
nam et quid potissimum abhorreret asino excogitantes scrupulose, ad explorandam mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico iure perfusos.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:5)
Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia, vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 13:1)
Sola est enim diuina uis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:22)
vocis et cantus modulatorern nec minus corporis gesticulatorem scrupulosissime requirant saltationis ac musicae rationis studiosi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 3:4)
Sed quas pretio comparabimus, scrupulosius praedictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam mercemur, apertis alvearibus consideremus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 1:4)
At quae dono vel aucupio contingunt, minus scrupulose probantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 5:1)
Fuit enim hic poeta ut scrupulose et anxie ita dissimulanter et quasi clanculo doctus, ut multa transtulerit quae unde translata sint difficile sit cognitu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 1:4)
"in commune, nisi fallor, conpendium protuli, ut examine scrupuloso nostram sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum soliditate libremus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 15장 2:3)
ex quibus quoniam tamquam ex scrupulosis cotibus enavigavit oratio, reliquae disputationis cursum teneamus, modo satis illa dilucide dixerimus pro rerum obscuritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 33:2)
Miraris quod tot volumina multaque in his tam scrupulosa homo occupatus absolverit?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 7:1)
cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partes secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION